Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Cassius Chaerea

Cassius Chaerea, anno 41 mortuus, fuit dux adversus Caligulam coniuratorum et die 24 ianuarii anni 41 primum ictum imperatori intulit. Tribunus cohortium praetorianarum tum erat et Gaius contumelias ei imponere solebat tamquam effeminato etsi apud Dionem legimus Chaeream virum magnae fortitudinis fuisse. Iam anno 14, adhuc centurio in exercitu Germaniae Superioris, a Tacito libro primo Annalium ostenditur una cum imperatore Germanico seditioni commilitum suorum strenue resistens. Ita Chaereas hanc privatam odii causam publicis rationibus addiderat : omnes enim tunc dementiam illius imperatoris aspernabantur.

Quamquam interfecto Gaio gavisus, imperator Claudius Chaeream morte damnavit quia exemplum quod et ipsi periculum in posterum adferre posset comprobare timebat.


Previous Page Next Page