Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Castoria (nomus Graeciae)

Situs pristini nomi Castoriae
Forma pristinorum demorum nomi Castoriae

Castoria fuit usque ad annum 2010 una e quattuor praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Macedoniae Occidentalis, cuius caput erat urbs Castoria. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Macedoniam Occidentalem et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium autem praefecturae nomine "Regionali Castoriae Unitate" permanet, quae novem legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.


Previous Page Next Page