Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
« Hoc anno Idibus Martii venit Honorius papa cum maxima gente, et cepit Trevem atque Magentiam, et cremavit post tertium et Roccamsiccam et Julianum, et S. Stephanum et Prossei et abstulit Sanctum Laurentium. Postea comites Guttifredus, Landulfus, Raynaldus juraverunt Papae »– Annales Ceccanenses
« comes Gilibertus et Riccardus de Esaya venerunt cum exercitu regis Siciliae; et intraverunt in Campaniam [...] Et sic intraverunt in vallem Sancti Laurentii, et incenderunt castrum Sancti Stephani et Prossei, et unusquisque postea rediit ad propria. Hoc autem anno Ripe, Turrice et castrum Sancti Laurentii et Insula cremata sunt et Alesander papa reversus est Romam »– Annales Ceccanenses
Castrum Sancti Laurentii[1] (alia nomina: Amasenum[2]) (Italiane: Amaseno) est oppidum Italiae et municipium, circiter 4 310 incolarum, in Latio regione, in Provincia Frusinati et in media Italia situm. Incolae Laurentiopolitani seu Amasenenses appellantur.