Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Casula

Casula alba formae Latinae
Casula violacea formae Gothicae
Vide etiam paginam discretivam: Casula (discretiva).

Casula aut planeta est vestimentum liturgicum quod induit episcopus aut presbyter super tunicam albam ad missam celebrandam in Ecclesia Occidentali (scilicet Ecclesiis Romana Catholica, Lutherana et Anglicana). Similis est paenulae profanae. Duae formae casulae inveniuntur, videlicet forma latina quae est aliquantulum quadrata, cruce aut columpna in dorso acupicta, et forma gothica cuius forma similis est scuti, cui plerumque auriphrygium in forma ypsilonis affigitur.

Color casulae variari solet iuxta anni tempora. In ritu Romano systema colorum est ut sequitur:

Multis in locis dominica III Adventus et IV Quadragesimae colori violaceo rosaceus substituitur. In ritu autem Lugdunensi in feriis Quadragesimae color cinereus in usu est.[2]

Systema autem Ambrosianum aliquot differentias habet, exepli gratia vestimentis rubris dominicis post Petecosten utendis, viridibus autem in festis abbatum.

In ritu Byzantino casulae phaelonion (Graece φαιλόνιον) respondet.

  1. Missale Romanum ex decreto Ss. Concilii Tridentini Restitutum Summorum Pontificum cura recognitum. Editio typica. Typis Polyglottis Vaticanis 1962. (lege hic)
  2. Missale Romanum, in quo antiqui ritus Lugdunenses servantur (Lugduni: Vitte, 1934).

Previous Page Next Page






Kasel (liturgische Kleidung) ALS بدلة القداس Arabic Арнат BE Kazul BR Casulla Catalan Ornát Czech Messehagel Danish Kasel (liturgische Kleidung) German Chasuble English Kazublo EO

Responsive image

Responsive image