Cerebrum sive encephalon est systematis nervosi pars et centrum in homine ceterisque animalibus vertebratis ac plurimis invertebratis. Sedes est copiae quam maximae neuronum, nam cerebrum hominis sapientis 30–100 milliarda neuronorum[1] (et deni cellularum glialium quam neuronorum) continet, quae omnia cum aliis neuris coniuncta sunt per 10 000 fere synapsium. In hominibus consumptio energiae ATP valde magna est, circiter 20% totius corporis.
Cum computatro aut intellegentia artificiali comparari potest, ubi cerebrum instar computatri biologici est ac tamquam intellegentia artificialis naturaliter creata; retro, computatrum vel intellegentia artificialis tamquam cerebrum vel ingenium computatrale artificialiter factum. Quodcumque facis—loqueris, ambulas, scribis, numeras, metuis, irasceris, maereris, amas—certus locus vel certi loci cerebri adhibentur.
Cerebrum in arthropodis, cephalopodis, tardigradis, vertebratis invenitur.