Charto[1] est charta crassior,[2] firma variarum virium, a simplice unius schedae crassae ordinatione varians ad configurationes multiplices quae strata multa corrugata et non corrugata habent. Vocabulum autem in commercio et industria raro adhibetur.[3] Qui opera praebeant vel receptacula manu faciant,[4] packaging engineers,[5] cum societatibus normarum,[6] certiora verba adhibere conantur. Usus vocabulorum non iam plenus et universus est. Notio charta crassior, quia praecipuam materiem non definit, saepe evitatur.