Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Chilopoda


Subphylum : Myriapoda 

Chilopoda sunt arthropoda subphyli Myriopodum, gregis cui etiam diplopoda et alia animalia multicrura sunt. Chilopoda sunt elongata animalia metamerica quibus unum par crurum per segmentum corporeum est. Chilopoda sunt venenosissima, quae saepe venenum paralyzans iniciunt.

Forcipulae videntur in inferiori Scolopendrae cingulatae parte.

Contra nomen, Chilopoda crura a triginta ad 354 habent, quae semper numerus impar sunt.[1][2][3] Ergo, contra nomen in variis linguis, Chilopodis crura subtiliter centum non sunt. Proprietas quae insigniter hunc gregem congregat est par forcipularum venenosarum, quae e prima appendice oriuntur. Chilopoda plerumque sunt carnivora.[4]

Sunt circiter octo milia specierum,[5] quarum tria milia descriptae sunt. Chilopodibus est lata distributio geographica, ubi etiam praeter Circulum Arcticum extenduntur.[4] In magnopere variis habitationibus terrestribus inveniuntur, silvis pluvialibus tropicis et desertis non exclusis, sed intra has habitationes, microhabitationis umidae egent, quia cereo insectorum arachnidorumque cuticulo carent, unde aquam rapide amittunt. Proinde in humo et detritu foliorum, infra saxa et lignum tabescens, et intra stipites inveniuntur. Chilopoda inter maximos invertebratorum praedatores terrestres numerantur, quae saepe praedatoriam invertebratorum biomassam in oecosystematibus terrestribus insigniter amplificant.

  1. Lloyd, John (2006). The Book of General Ignorance. London: Bloomsbury House. p. 119. ISBN 978-0571273782 .
  2. Arthur, W. (2002). "The interaction between developmental bias and natural selection from centipede segmentation to a general hypothesis". Heredity 89 (4): 239–46 .
  3. Arthur, Wallace; Chapman, Ariel D. (2005). "The centipede Strigamia maritima: what it can tell us about development and evolution of segmentation". BioEssays 27 (6): 653–60 .
  4. 4.0 4.1 Lewis, J. G. E. (2007). The Biology of Centipedes. Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-03411-1 .
  5. Adis, Joachim; Harvey, Mark S. (2000). "How many Arachnida and Myriapoda are there worldwide and in Amazonia?". Studies on Neotropical Fauna and Environment 35 (2): 139–41 .

Previous Page Next Page