Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Christianus de Trecis

Wikidata Christianus de Trecis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1130s; Trecae
Obitus: 1180s; Flandria
Patria: Francia

Christianus de Trecis (Francogallice eius aetatis Crestiens de Troies) fuit poeta saeculi duodecimi qui praecipue in aula comitum Campaniae cantitavit. Quattuor carmina comitissae Mariae inter annos 1160 et 1172 dicavit; quinta autem, quod inter annos 1180 et 1190 scribebat sed nunquam terminavit, Philippo, comite Flandriae, dicavit. Haec carmina historias narrant vel legendarias vel fictas de equitibus aulae regis Arthuri; initium faciunt novi litterarum generis, partim e carminibus aut fabulis narratorum Armoricanorum retracti, in linguis vernacularibus romans vel romance ("fabula romanica") appellati.

Christianus in praefatione carminis Cliges sua alia opera nominat:

Cil qui fist d'Erec et d'Enide

Et les comandemanz d'Ovide
Et l'art d'amors an romans mist
Et le mors de l'espaule fist,
Del roi Marc et d'Ysalt la blonde
Et de la hupe et de l'aronde
Et del rossignol la muance,
Un novel conte rancomance. . . .

Ille qui cecinit olim fabulam Ericis et Enidis, et instructiones Ovidii artemque amoris in romanicam misit, et morsuram humeri cecinit et historiam regis Marci reginaeque Ysaldae et metamorphoses upupae hirundinisque lusciniaeque, nunc novam fabulam incipit. . . .
– Christianus de Trecis, Cliges 1-8

Previous Page Next Page