Cithara Italica[1][2] seu cithara Germanica[1]seu cithara vulgaris[2] est instrumentum musicum ex lautorum familia, ex aevo renatarum artium oriundum. Gratia partis anterioris planae simplicius et inde minore pretio fieri poterat, facilius et usu et nervis temperatu, atque quod minor et durabilior esset, facilius portatu. Qua de causa, late divulgata est per populum, et omnes ordines, sicut hodie cithara Hispanica