Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Classificatio biologica

Tabula regni animalium, e libro Linnaei Systema Naturae titulo, anno 1735.

Classificatio biologica est ratio qua biologi organismos digerunt et secundum typum biologicum, sicut genus speciesque, rite describunt. Ea est exemplum taxinomiae scientificae, sed a taxinomia vulgare distinguenda est, quae fundamento scientifico caret.

Hodierna classificatio biologica ex opere Caroli Linnaei deducitur, qui species secundum communes proprietates physicas digessit. Suae dispositiones postea retractatae sunt ut eae cum Darwiniana descensus communis regulis melius congruant. Phylogenetica molecularis, quae pro rebus investigandis sequentiis ADN sive geni utitur, multas emendationes recentiores egit, et haud dubie agendo continuabit. Classificatio biologica ad scientiam systematicae biologicae pertinet.


Previous Page Next Page