Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Collyra

Collyra sapore caril in poculo vendita. Instrumentum edendi visum est baculi comedendi, solitae res comedendae multis nationibus Asiae.
Pasta vermiculata modo mercis monstrata.

Collyra[1][2][3][4] (a Graeco κολλύρα), vel pasta vermiculata,[5][6] est species cibaria e pasta subacta formata. Rerum gestarum scriptores rentur collyram ex Asia orientali crevisse, deinde alias in partes orbis terrarum stratam esse. Asiaticis in rebus culinariis frequentissime historice inventa est, quae autem licet omnibus gentibus hodie edenda sit. Variis generibus materiarum facta vel dulci vel condito iure saepius coquitur. Cibo a variis gentibus saeculi XXI commodius parato, collyra crebriter in ferculis promptis omnino invenitur.

Nomine collyrae vel pastae vermiculatae indicari possunt:

  1. Cf.collyra” apud C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.
  2. Traupman, Ioannes. 2007. Latin and English Dictionary. Ed. tertia. p. 104. Novi Eboraci: Bantam Dell. ISBN 978-0-553-59012-8.
  3. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  4. Ut ad alios sensus – similiores panis quam pastae – de hoc vocabulo tuearis, vide “collȳra” apud Marchant, Iacobum Robertum Vernam, et Fletcher, Carolum Iosephum (1904). Cassell's Latin dictionary: Latin-English and English-Latin. Londinii, Lutetiae, Novi Eboraci, Melburniae: Cassell and company. p. 108 [PDF]; et “collyra” apud F. Gaffiot (1934). Dictionnaire illustré latin-français. Hachette. p. 344.
  5. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  6. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009, sub voce "spagetti".

Previous Page Next Page






Noedel AF عصائبية Arabic شعريه ARZ Əriştə AZ Туҡмас BA Nuul BAR Локшына BE Mi BEW Нудли Bulgarian নুডলস Bengali/Bangla

Responsive image

Responsive image