Conclave (-is, n.)[1] est spatium interioris aedificii partis, quae claudi potest, muris, pavimento, tecto inclusum, quod certa largitudine (circiter 10 m²) patens ac fenestris instructum ad habitandum destinatum est. Interdum etiam verbum Graecum diaeta (δίαιτα) hoc sensu adhibetur, praeterea Medio Aevo ad cameram significandam.
Vocabulum a praefixo con- (cum) et clave deducitur, quia clave claudi potest.[2]