Constitutio Iaponiae est constitutio Iaponiae praesens, decreta die 3 Novembris 1946 per mutationem legitimam constitutionis anni 1883 aetate Meiji et vim accepit die 3 Maii 1947. Novae constitutionis fundamenta sunt democratia populi, tutela iurium humanorum per rem publicam legibus constitutam et pax perpetua.
Cum constitutionis manuscriptum a regimine Iaponico non democratico confectum esset, sedes Civitatum Foederatarum (GHQ) novum constitutionis exemplar creavit, quod iura populi[1] et pacem spondet multisque civibus Iaponiae prodest. Deinde textus constitutionis novae compositus est et quasi mutatio a Parlamento Imperiali Iaponiae[2] approbatus. Hodie die 3 Maii quotannis Dies Nationalis Constitutionis celebratur; tamen disputationes de Constitutione vigent et factio regens Jiminto (LDP) per mutationem limitationem iurium humanorum et pacis[3] proponit.