Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Consus

Consus est perantiquus deus Latinus et Romanus,quem eruditi hodierni putant deum granorum sub terra conditorum apud agricolas fuisse[1] : nam ad aram subterraneam ei sacrificabatur. At antiqui auctores per etymologiam populo gratam tamquam deum consilii eum interpretabantur.[2] Idem esse ac Neptunus Equester (Graece Ποσειδὢν ἲππιος) quoque dicebatur, quia equorum cursibus in Circo Maximo honorabatur.

Consualia feriae in eius honorem bis anno celebrabantur, die XII Kal. Sept. (21 Augusti) et die XVIII Kal. Ian. (15 decembris).

  1. Dumézil, Religion romaine archaïque p.267.
  2. Tertullianus, De Spectaculis V,7. Varro Lingua Latina VI,20. Divus Augustinus Civ. Dei IV,11.

Previous Page Next Page






Конс BE Конс Bulgarian Consus Catalan Consus German Consus English Consus Spanish Consus French Consus Hungarian Կոնս HY Conso Italian

Responsive image

Responsive image