Fines
Forma
Corinthia (Graece Κορινθία) fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Peloponnesi, cuius caput erat urbs Corinthus. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Peloponnesi delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Corinthiae Unitate" permanet, quae quidem vi politica caret.
"Corinthia" fuit etiam regio Graeciae antiquae urbe Corintho tributa. Nomus hodierna Corinthia nomen suum e regione antiqua habet.