Haec commentatio rem de regionibus Ucrainicis a Foederatione Russica annexis tractat. Non omnes notiones de Ucraina subiugata sunt accessibiles, et illae accessibiles possunt e propaganda oriri. |
Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Res Publica Crimaea (Russice Республика Крым, Ucrainice Республіка Крим, Tatarice Crimensi Къырым Джумхуриети, Qırım Cumhuriyeti) est subiectum Foederationis Russicae, ad eius Districtum Foederalem Meridianum pertinens. Metropolis est Sympheropolis.
Res Publica Crimaea, fere omnem terram paeninsulae Crimaeae includens, aream 26 081 km2 obtinet. Fere 2 decies centena milia incolarum habet, ad gentes varias pertinentes, quarum plurimae sunt Russi (circa 63%), Ucraini (circa 15%) et Tatari Crimenses (circa 12%). Idcirco linguae publicae ibi sunt Russica, Ucrainica et Tatarica Taurica. Linguae Iudaica Taurica et Karaitica nunc exstinctae vel paene exstinctae sunt.
Hoc subiectum Foederationis formatum est die 18 Martii mense Martio anni 2014 secundum pactum de acceptione ad Russiam Rei Publicae Crimaeae, quae brevi ante libertatem suam de Ucraina declaravit, in hoc statu a Russia agnota. Ucraina tamen adiunctionem Crimaeae ad Russiam ut illegale aestimat (a multis aliis civitatibus in hac opinione sustineta apud Conventum generalem Nationum Unitae),[1] ergo adhoc territorium huius subiecti Foederationis Russicae ut de iure ad Rem Publicam Autonomam Crimaeam suam pertinentem postulat.