Culturomica[1] (Anglice culturomics) est genus lexicologiae computatralis quod mores et inclinationes hominum per analysin quantitativam textuum digitizatorum cognoscit,[2] et quidem congesta et descripta datorum mole utitur ad culturam humanam pertractandam.[3] Investigatores magna archiva digitalia eruunt ad cognoscendas res culturales in lingua et usu vocabulorum refulgentes.[4]
Neologismus Anglicus culturomics in Civitatibus Foederatis factus primum in commentario "Quantitative Analysis of Culture Using Millions of Digitized Books" a quattuordecim coauctoribus edito invenitur.[5] Ex quibus Michell et Aiden multum contulerunt ad creandum Google Ngram Viewer, opus apud Google Labs inceptum, quod n-grammatibus utitur ad data ex Google Books, bibliotheca digitali, eruenda eo consilio, ut schemata culturalia quae in usu linguae addito tempore appareant aperiantur.