Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Cydonia (nomus Graeciae)

Vide etiam paginam fere homonymam: Cydonia.
Situs pristini nomi Cydoniae

Cydonia (Graece Χανιά, Chania) fuit usque ad annum 2010 una e quattuor praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Cretae, cuius caput erat urbs Cydonia. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Cretam et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Cydoniae Unitate" permanet, quae 13 legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.

Forma pristinorum demorum nomi Cydoniae
Monasterium Chrysoscalitissae (Μονή Χρυσοσκαλιτίσσης) olim demi Innachorii

Previous Page Next Page