Darwinismus est ratio evolutionis biologicae a Carolo Roberto Darwin et aliis excogitata, quae affirmat omnes organismorum species ortas esse et crescere per selectionem naturalem pravarum variationum hereditate exceptarum quae singularis facultatem certandi, superandi, prolesque generandi augentur. Hic consensus scientificus, etiam ratio et theoria Darwiniana appellatus, latas transmutationis specierum notiones primum comprehendit vel evolutionis, quae generalem acceptionem scientificam confecit postquam Carolus Darwin On the Origin of Species anno 1859 edidit, librum qui notiones proposuit quae suas rationes antecesserant, sed deinde certas notiones selectionis naturalis, obicis Weismannianae vel in genetica medii biologiae molecularis dogmatis attigit.[1] Vocabulum, quamquam plerumque evolutionem biologicam stricto attingit, a creationistis ad originem vitae attingendam, adeoque ad sententias evolutionis cosmicae adhibita est, quarum neutra cum opere Darwiniano coniungitur. Darwinismus ergo habetur fides et probatio operis Darwiniani et praecursorum, in loco aliarum rationum, designationis divinae et originum extraterrestrialium amplectens.[2][3]
Thomas Henricus Huxley vocabulum Darwinismum mense Aprili anni 1860 Anglice excogitavit.[4] Quod adhibitum est ad notiones evolutionarias generatim describendas, inter quas priores notiones sicut Spencerismus. Multi fautores Darwinismi illius temporis, inter quos Huxley, exceptiones habebant de significatione selectionis naturalis, ac Darwin ipse rationem credidit quae Lamarckismus denique appellabatur. Strictus neodarwinismus Augusti Weismann (1834–1914) paucos fautores saeculo undevicensimo exeunte traxerunt. Ab annis 1880 fere ad circa 1920, aliquando defectio Darwinismi appellata, physici proposuerunt varias mechinationes evolutionarias alteras, quae ad ultimum defendi non poterant. Evolutio synthesis hodiernae evolutionariae ab annis 1930 ad annos 1950, selectionem naturalem cum genetica populorum et Mendeliana amplectens, Darwinismum forma nova redintegravit.[5]
Vocabulum Darwinismus, quamquam in usu inter auctores scientificos mansit cum rationem evolutionariam hodiernam commemorarent, magis magisque affirmatur vocabulum in ratione evolutionaria hodierna haud aptum esse.[7] Exempli gratia, Darwin opus Gregorii Mendel nesciebat,[8] et ergo hereditatem solum incerte et parum accurate intellexit. Nempe posteriorem rationum progressum non scivit, ac sicut Mendel ipse, nihil de motu genetico intellexit.[9][10] In Civitatibus Foederatis, creationistae vocabulum Darwinismum saepe pro verbo obtrectationis adhibent in fides sicut naturalismus atheisticus, sed in Britanniarum Regno vocabulum nullas significationes latentes habet, libenter adhibitum pro corpore theoriae evolutionem et praesertim selectionem naturalem tractante.[11]