Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


De bello Gallico

C. Iulii Caesaris quae exstant, 1678
Charta Galliae monstrans sedes gentium Gallicarum saeculo I a.C.
Vercingetorix post Alesiae pugnam se Caesari dedit. Pictura a Lionel Royer facta anno 1899.

Commentarii de bello Gallico, sive De bello Gallico, est opus Gaii Iulii Caesaris octo libros continens, in quibus suam incursionem in Galliam, Helvetiam, Germaniam, Britanniam factam describit. Septem libros scripsit singulos, dum bellum contra hostes Gallicos gerit, octavus autem ab Aulo Hirtio familiarissimo Caesari conscriptus est.

Caesar de sese persona tertia, rarissime prima, uti solet.

Initio libri est fortasse inclutissima linguae Latinae sententia: "Gallia est omnis divisa in partis tris" (sic in editione Oxoniensi), vel "...in partes tres" (sic in editione Teubneriana et plurimis libris scholasticis). Qui libri non modo pro scientia belli valent, sed etiam primam scientiam de Gallis et Germanis ac geographia Gallica Germanicaque continent. Caesar primus fuisse videtur, qui Gallos et Celtas unum atque eundem populum esse notavit.[1]

  1. De bello Gallico 1.1.

Previous Page Next Page