Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Dido

Vide etiam paginam discretivam: Dido (discretiva).
Cena Didonis et Aeneae (Vergilius Romanus, saec. 5./6.)
Mors Didonis (Vergilius Vaticanus, circa annum 400).
Dido, opus Henrici Frederici Füger (anno 1792).

Dido (etiam Elissa et Theiossô appellata), secundum traditionem Graeco-Romanam fuit conditrix et prima Carthaginis regina.

Traditur ea filia Beli Tyriorum regis fuisse, primis nuptiis cuidam Sichaeo iunctam. Quem cum Pygmalione, frater Didonis, thesauros eius cupiens, interfecisset, illam somniis monitam thesauris clam effossis navem conscendisse et in Africam delatam esse. Ibi tantum sibi soli emisse, quantum taurino corio posset circumdari. Quo in loco cum corium in tenuissimas partes desecuisset spatiumque satis amplum complexa esset, urbem condidisse, quam Carthaginem appellavisset. Deinde cum Iarba rex nuptias eius ambiret recusantemque vi et armis cogeret, sibi ipsi manus intulisse.

Dido imprimis ex Vergilii poetae Aeneide nota est, quo in libro sors Didonis cum Aeneae fato coniuncta est. Ut Vergilius narrat, Aeneas, Troia capta, profugus vi tempestatis Carthaginem delatus a Didone hospitio receptus est. In amorem mutuum inciderunt; quod autem Aeneas, ab Iove sive a fato iussus, Didonem demum deseruit; ea mucrone ab Aenea dono dato in pyra, quam soror Anna inflammavit, mortem sibi conscivit.


Previous Page Next Page






Dido AF عليسة Arabic دايدو ملكة قرطاج ARZ Dido AST Дидона Bulgarian Didon BR Dido Catalan Dídó Czech Dido Danish Dido (Mythologie) German

Responsive image

Responsive image