Icon Ecclesiae Orthodoxae Christum natum depingit. A Sancto Andrea Rublev saeculo quinto decimo picta.
Opus tessellatum Iesum Christum Solem ante saeculum quartum pingit. Mausoleum M in necropoli sub Basilica Vaticana Romae sita.[ 1]
Arbor natalicia in Piazza Portanova , Salerno . Christi Natalis anno 2008 .
Plaustrum natalicium Coca-Colae .
Macellum natalicium Ienae Germaniae .
Dies Natalis Christi ,[ 2] sive festum Nativitatis Domini [ 3] (etiam vide infra ), est festum annuum quod nativitatem Iesu Christi plerumque die 25 Decembris commemorat.[ 4] Quae dies est celebratio religiosa et culturalis inter billiones hominum per totum orbem terrarum celebrata.[ 5] [ 6] Festum ipsum est anni liturgici Christiani pars maximi momenti, post Adventum sive Ieiunium Nativitatis , quod Ferias Natalicias incipit, tempus quod in historia mundi Occidentalis duodecim dies extenditur et Nocte Duodecima rite finitur.[ 7] Dies Christi Natalis est festum publicum in multis civitatibus ,[ 8] [ 9] [ 10] a plurimis Christianis religiose[ 11] atque a multis non Christianis consuetudine celebratum,[ 12] et fundamenta festivi temporis quod circa hoc festum vulgo ordinatur.
Christiani hoc festum novem menses post diem Annuntiationis celebrant, quo die Gabriel angelus nuntiavisse dicitur filium Dei Patris in utero Virginis Mariae esse conceptum.
↑ Kelly 2004: 67-69.
↑ Item "vigilia Natalis Christi": [1] .
↑ Missale Romanum (1962), Tempus Nativitatis .
↑ Aliquot rami Christianitatis Orientalis qui calendario Iuliano utuntur etiam hoc festum die 25 Decembris celebrant, qui nunc est 7 Ianuarii secundum calendarium Gregorianum . Ecclesiae Armenianae nativitatem die 6 Ianuarii observabant etiam ante calendarium Gregorianum ortum. Pluri Christiani Armeniani calendario Gregoriano utuntur, Diem Natalem die 6 Ianuarii iam celebrantes. Aliquot templa Armeniana calendario Iuliano utuntur, ergo Diem Natalem die 19 Ianuarii secundum calendarium Gregorianum celebrantia, cum 18 Ianuarii vigilia Natalis Christi esset. Aliquot regiones plerumque hanc diem die 24 Decembris (pro 25 Decembris) celebrant.
↑ "The Global Religious Landscape | Christians" . Pew Research Center. 18 Decembris 2012 .
↑ "Christmas Strongly Religious For Half in U.S. Who Celebrate It" . Gallup, Inc.. 24 Decembris 2010 .
↑ Forbes, Bruce David (1 Octobris 2008 ). Christmas: A Candid History . Berkeleiae: University of California Press. p. 27. ISBN 978-0-520-25802-0 .
↑ "Canadian Heritage – Public holidays" Formula:Webarchive – Government of Canada.
↑ 2009 "Federal Holidays" Formula:Webarchive – U.S. Office of Personnel Management.
↑ "Bank holidays and British Summer time" Formula:Webarchive – HM Government.
↑ Ehorn, Lee Ellen; Hewlett, Shirely J.; Hewlett, Dale M. (1 Septembris 1995 ). December Holiday Customs . Lorenz Educational Press. p. 1. ISBN 978-1-4291-0896-6
↑ Nick Hytrek, "Non-Christians focus on secular side of Christmas" Formula:Webarchive , Sioux City Journal, 10 Novembris 2009 .