Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Diodus

Symbolum electronicum diodi: triangulum directionem fluxus oneris electrici indicans, ab, sinistre, anodo (1: +) enim ad, dextre, cathodum (2: -). Linea verticalis obsidionem fluxus ab cathodo ad anodum indicat.

Diodus (-i f) est elementum circuitus electronici, fluxum oneris modo unam directionem permittens, iunctione duarum materiarum semiconductorum factum. Diodi utiles sunt ad lucis fontes, thermometra, et fluxionem electricam rectificandam generandam.

Proprietates diodorum speciales proveniunt e differentia in impuritatibus inter duas partes suas semiconductrices. Haec differentia producit oneris electrici differentiam inter duo latera. Latus positivum anodus appellatur et latus negativum cathodus vocatur. Oneris differentia inter duo latera deinde tensionem electricam inter ea producit. Est haec tensio, in diodis rectificatis, quae maxime impedit electricitatem negativam fluere ab anodo ad cathodum sed sinit positivam fluere.

Quod ad diodum rectificatrum attinet, fluxiones electricae sinusoidales ambas partes negativas et positivas communes habent, sed postquam haec fluxio fluit per diodum, solum pars positiva sua manet.


Previous Page Next Page






Diode AF Diode ALS ዳዮድ AM Diodo AN ثنائي المساري Arabic دايود ARZ ডায়ড AS Diodu AST Diod AZ دیود AZB

Responsive image

Responsive image