Discrimen tertii saeculi ab anno 235 ad annum 284 duravit, cum Imperium Romanum tria discrimina distincta eodem tempore passum esset: invasionem externam, bellum civile, ruinam hyperinflationariam oeconomicam. Cum eo temporis spatium antiquitas posterior coepisse a quibusdam[1] dicitur.
Hoc tempore fuerunt a viginti ad viginti quinque Augusti,[2], quorum numerus exactus usque ad hoc tempus adici nequit, quod eo tempore saepe complures simul summum imperium appetiverunt. Plurimi Augusti fuerunt imperatores militares. Hi plus minus tantum biennium vel triennium regnaverunt, antequam occisi sunt aut in bello contra invasores aut insidiis caedis aut ob pestem bubonicam. Solum unus aut duo aut tres mortui esse feruntur, vi pesteque absente.
Quamquam omnes imperii Romani institutiones discrimini supervixerunt, tamen postea oeconomia numquam plene reficiebatur et labens paulatim antiqua cultura Graeco-Romana ad occasum tendebat. Mutationes sociooeconomicae et militares, quae secutae sunt, tandem mundum ad villenagium direxerunt. Tempus postea dicitur Medium Aevum.