Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani Vindobonensis

Haec pagina de Ecclesia Cathedrali Sancti Stephani Vindobonensi narrat. Si aliam ecclesiam cathedralem, quae Sancto Stephano dedicata est, quaeris, vide Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani.
Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani

Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani media in urbe Vindobonensi sita ab anno 1365 sedes capituli cathedralis, ab anno 1469/1479 cathedralis et ab anno 1723 ecclesia metropolitana archiepiscopi Vindobonensis est.

Cathedralis Romano-Catholica signum Vindobonae et saepe etiam sacrarium gentilicium Austriae habetur.[1][2] Sanctus titularis est Sanctus Stephanus protomartyr.

Aedificium 107 metra longum et 34 metra latum patet. Cathedralis inter aedificia gotica Austriaca maximi momenti numeratur. Partes aedificii Romanici ex annis 12301263 adhuc exstant. Ecclesiae sunt quattuor turres: Altissima est turris meridiana (136.4 m), turris autem septentrionalis imperfecta tantum 68 m habet. A sinistra et a dextra aditus prinicipalis duae turres paganorum (Heidentürme), quae dicuntur, in altitudinem fere 65 m ascendunt. in Imperio Austro-Hungarico, quod olim fuit, ullam ecclesiam turri meridiana cathedralis Sancti Stephani altiorem aedificari non licuit.


Previous Page Next Page