Familia
Memoria
Elisabeth (Hebraice אלישבע, Graece Ἐλισάβετ) fuit Ioannis Baptistae mater, Zachariae sacerdotis uxor, Mariae familiaris[1]. Memoria Elisabethae ab Ecclesia Catholica 23 Septembris colitur, ab Ecclesia Orthodoxa 5 Septembris[2].
In Evangelio secundum Lucam (1:39-56) Elisabeth, cum gravida esset, a Maria visitata esse dicitur; tunc primo Mariae sortem eius explicavit. Incepit Elisabeth Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui, quae verba in precationem Ave Maria inclusa sunt. In Protevangelio Iacobi Zacharias a militibus Herodis regis occisus esse narratur, cum respondere iis noluisset, Elisabetha autem servata cum filio iin deserto vixisse.