Enneades, plenius Sex Enneades, sunt brevium tractatuum collectio, a Plotino Graece conscriptorum ab anno 254[1] usque ad eius mortem anno 270. Scriptorum grex totam Plotini philosophiam continet. Unicum eius auctoris opus est, et totum usque ad nos provenit. Iam auctore vivo praeclarum, philosophiae occidentali magne interfuit, praecipue propter famam quam habuit apud Patres Ecclesiae (quorum Gregorius Nyssenus et Augustino Hipponensis), per Marium Victorinum. Celeberrima Neoplatonismi expressio esse censetur.