Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Epigramma

Epigramma (Graece ἐπίγραμμα, "inscriptio") initio fuit inscriptio sive in dono votivo sive in sepulcro vel artificio, qua res finisque eius designaretur.

Postea inscriptiones in formam poeticam redactae sunt, ut maxima brevitate adhibita - plerumque distichis - quandam personam aut eventum aut sententiam depingerent. Ita novum genus litterarum ortum est.

Partes principales epigrammatis sunt exspectatio et exitus, illa (sicut aenigma) contradictione opinata allata, hic improvisa interpretatione adducta. Epigramma est genus breve, quod saepe sensum acutum aut iocosum continet. Epigrammata, quae a Graecis et Romanis saeculis antiquis composita sunt, ex versibus finem gignunt, qui lectori aliquid ingeniosum praebeat. Saepe res critice vel satirice exprimuntur, mores hominum et res sociales politicaeve mordaci sermone redduntur. Veritatem aut prudentiam clamant, semper tamen cum elegantia et sale. Inter auctores Romanos epigramma colentes optimus putatur Marcus Valerius Martialis. In litteris hodiernis quoque epigramma usurpari potest.


Previous Page Next Page






Epigram AF حكمة ساخرة Arabic Epigrama AST Epiqram AZ ائپيگرام AZB Эпіграма BE Эпіграма BE-X-OLD Епиграма Bulgarian Epigrama Catalan نوکتە CKB

Responsive image

Responsive image