Epocha in astronomia est temporis momentum, quo omnia indicia ad systema relativum, exempli gratia, coordinata caelestia, sphaera caelestis et ellliptica corporis caelestis elementa orbitalia, et ephemerides pertinentia referuntur.[1] Inter quas quantitates astronomicas sunt corporis longitudo media vel anomalia media, nodus planitiei ex relatione eius orbitae, pars apsis eius orbitae, et magnitudo axis maioris eius orbitae.