Eques apud Romanos appellabatur homo ordinis equestris, qui media dignitate utebatur inter ordinem senatorum et plebem. An quis ad ordinem equestrem pertineret, et a patre et a censu pendebat. Vocabulum equitis sane ab equo originem trahit, cum equites aut equo publico donari aut censum talem habere deberent, ut equum possidere eoque vecti militare possent. In principio tantummodo patricii in equitatu militabant, aliquanto tamen post reges exactos etiam plebei inter equites asciti sunt.