Familia
Memoria
Ernestus Miller Hemingway (natus Oak Park in oppido Illinoesiae die 21 Iulii 1899; mortuus Ketchum in vico Idahi die 2 Iulii 1961) fuit scriptor Americanus saeculo vicensimo, auctor mythistoriarum et autobiographia, quibus operibus saepe se invectum est in bellum itemque in fascismum, exempli gratia in fabula A Farewell to Arms (valedictio armorum) anno 1929 et fabula For Whom the Bell Tolls (Cui campana sonat) de Bello civili Hispanico agente anno 1940. Anno 1953, mythistoriae The Old Man and the Sea ('Senex et mare') gratia, Praemium Pulitzeranum et insequenti anno Praemium Nobelianum Litteraturae accepit.
Sibi mortem sclopeto anno 1961 conscivit.
Asteroides 3656 Hemingway in honorem eius nominatus est.