Ethelbertus[1] (vulgo Æðelberht,[2] natus circa 560; mortuus 24 Februarii 616) fuit Rex Cantuariorum ab anno 589 fere usque ad mortem. Beda, monachus saeculi octavi, in Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, affirmat Ethelbertum fuisse tertium regem qui imperium aliorum regnorum Anglosaxonicorum tenuit. In Chronica Anglosaxonum saeculo noni exeuntis, Ethelbertus bretwalda ('rector Britanniae') appellatur. Qui praeterea fuit primus rex Anglicus qui se ad Christianitatem convertit.
Ethelbertus fuit filius Eormenrici, cui secundum Chronicam successit. Bertham, filiam Christianam Chariberti I, regis Francorum, duxit, foedus cum potentissima in Europae Occidentali eius temporis civitate sic confirmans; nuptiae ut videtur antequam Ethelbertus regnum recepit factae sunt. Gratia Berthae sententiam Gregorii Magni ad Augustinum missionarium Româ mittendum fortasse inspiravit; qui in Insulam Thanetensem in Cantia orientali anno 597 egressit. Ethelbertus, mox se ad Christianitatem convertens, templa Christiana aedificavit, generalisque Anglosaxonum conversio in regno incohata est. Ethelbertus terram in Cantuaria ecclesiae novae dedit, fundamenta sic iaciens institutionis quae ad ultimum Communio Anglicana facta est.
Ius Ethelberti in Cantia, primus codex legitimus in ulla lingua Germanica scriptus, multiplicem mulctarum rationem instituit, cuius condiciones in Textu Roffensi conservantur. Cantia dives erat, potentibus coniunctionibus mercatoriis cum continente utens, atque Ethelbertus regiam commercii moderationem constituit. Quo regnante, moneta primum post primas incursiones Anglosaxones in usum in Cantia venit. Ethelbertus post mortem sanctus Christianus aestimabatur propter partes quas in Christianitate constituta inter Anglosaxones egit; eius dies festus primum fuit 24 Februarii, sed ad diem 25 Februarii motus est.