Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Eva

Haec pagina mulierem primam tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Eva” appellatur, vide Eva (discretiva).
Eva cum fructu vetato, a Luca Cranach maiori saeculo XVI picta.

Secundum Biblia, Eva (etiam Heva vel Hava scripta; Hebraice חַוָּה Hawwāh, Graece Εὕα) fuit omnium mulierum prima, quam Deus ex Adam protoplasti costa formavit, quam intuitus Adam, ait, "Haec nunc os ex ossibus meis / et caro de carne mea! / Haec vocabitur Virago, / quoniam de viro sumpta est haec" (Genesis 2:23). Eva a serpente seducta edit de fructo vetito, maritoque ut idem faceret, persuasit. Hac de causa difficultati pariendi, et rigidae subiectioni, peculiariter a Deo iudice addicta est. Dicitur hic eventus fuisse causa mortis hominum.[1]

Hebraice חַוָּה Ḥawwāh significat 'vitam'.

In Nova Vulgata scribitur:

  • Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea; et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam. (Gen. 2:21-22)
  • Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium. (Gen. 3:20)

Nexus interni

  1. Aliquae locutiones ex Hofmanni Lexico universale, s.v. "Eva", captae sunt.

Previous Page Next Page






Eva AF ሔዋን AM حواء Arabic ܚܘܐ ARC حواء ARY حواء ARZ হাৱা (ইভ) AS Eva AST Həvva AZ Һауа (персонаж) BA

Responsive image

Responsive image