Evangelium secundum Matthaeum (Graece Κατὰ Ματθαῖον/Μαθθαῖον Εὐαγγέλιον), vel Matthaus tantum,[1] usitatissime Matt. imminutum,[2] est primus Novi Testamenti Bibliorum Sacrorum liber canonicus et unum e tribus evangeliis synopticis. Viginti octo capitula habet. Secundum traditionem antiquam, scriptum est primum inter quattuor. Dicitur scriptum esse ab apostolo Sancto Matthaeo,qui narrat genealogiam Iesu, eius iuventutem, vitam publicam, beatitudines, crucifixionem, necnon resurrectionem et Regnum Dei atque apostolorum missionem. Dicitur esse scriptum prius Hebraice, postea Graece redditum.