Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Evaristus Galois

Galois, a fratre suo minore natu Alberto pictus.

Evaristus Galois (natus 25 Octobris 1811, Bourg-la-Reine; mortuus 31 Maii 1832, Lutetiae) fuit mathematicus Francicus. Dum vixit, quinque articulos et unam epistulam politicam edidit, sed opus clarissimum modo post mortem apparuit.[1] Primus erat qui catervas definit (Francogallice "groupe"); corporibus finitis quoque usus est, etiamsi nomina harum structurarum non habuit.[2]

  1. Omnia opera, francogallice cum versionibus anglicis, iam edita sunt in libro Petri Neumann.
  2. Nomen corpus Ricardus Dedekind definit; mathematici corpora finita corpora Galois nominant.

Previous Page Next Page