Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Expositio Internationalis Caesaraugustana (2008)

Amuletum Expositionis 2008, Fluvi, iuxta Basilicam Nostrae Dominae Pilae.
Aspectus generalis Expositionis 2008

Expositio Internationalis Caesaraugustana (Hispanice Exposición Internacional de Zaragoza) fuit expositio mundana quae Caesaraugustae in Hispania e die 14 Iunii usque ad 14 Septembris anni 2008 celebrata est et cuius thematicus axis de aqua et evolutione sustentabili fuit. Locus consaepti expositionis ipsius pars facit: in ripa maeandri Ranillas, flexus quem Hiberus flumen facit urbem transeuns.

Expositio 2008 Grapheo Internationali Expositionum (societate Expositionum attributionis responsali) regulatur. Caesaraugusta alias urbes candidatas velut Thessalonicam in Graecia aut Tergeste in Italia die 16 Decembris anni 2004 vicit ut sedes Expositionis 2008 sit.

Caesaraugusta quoque anno 2008 bicentenarium Obsidionum Caesaraugustae Belli Independentiae Hispanicae contra Napoleonicam irruptionem (anno 1808) et centenarium Expositionis Hispano-Francicae anni 1908 quae qualitativum saltum modernitati urbis supposuit commemorat.

Amuletum Expositionis 2008 gutta aquae est. Nominatur Fluvi, acronymum Latinum fluminis vitae.


Previous Page Next Page