Fafa (Samoane: Fafā) est aditus mythologicus ad inferos (Pulotu, "Hadem Samoanum"), quo eunt manes omnium Samoanorum defunctorum, et ubi in omne tempus manent. Aditus in mari ultra saxa apud occidentalissimum Falealuponis vici promontorium iacet. Saveasiuleo deus Fafam et Pulotu regit, et sua filia, Nafanua dea, ibi habitat. Columnae ritualis Saveasiuleonis domus sunt corpora ducum principumque. Secundum antiquitatis memoriam, temporibus priscis in terram e Fafa emersit Nafanua, quae Falealuponis inimicos reppulit et vicanis iura, mores, honores dedit.