Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Familia Mim

Hongwu Imperator (r. 1368–1398)

Familia Mim[1] sive Míng (Sinice: 明朝 Míng Cháo; IPA: [mǐŋ tʂʰɑ̌ʊ̯]), cuius imperium vocatur quoque Imperium Magnae Mim (Sinice: litteris simplicibus 大明国, antiquis 大明國, Dà Míng Guó), fuit ab anno 1368 ad annum 1644, post defectionem Domus Yuan (ab Imperio Mongol ductae) imperatoria Sinarum domus. "Una ex maximis gubernationis compositae constantiaeque socialis in historia hominum aetatibus" appellata,[2] domus fuit ultima in Sinis ab Han ethnicis imperata. Anno 1644 defecit Pechinum, caput imperii, ob seditionem a Li Zicheng ductam, qui Domus Shun constituit, quae mox a Domu Qing (ab Imperio Manchu ducta) vicissim substituta est, sed administrationes regno Ming fideles (appellatae Ming Meridionales) usque ad 1662 supererant. Et 明 Míng Sinice dicit "lucidus".

Sub regno Ming, ingens classis constructa est, et exercitus stabilis? decies centum milia militum accumulatus est.[3] Fuerunt per primam saeculi quinti decimi quadrantem? immania constructionis incepta, quae refectionem Grandis Canalis, perductionem Magni Muri, et aedificationem Urbis Interdictae Pechini comprehenderunt. Domus Ming saepe habetur summa humano culto Sinensis et aetas ubi prima capitalismi indicia apparuerunt.[4]

Antecessor:
Familia Yuen
Familiae imperiales Sinarum
Familia Mim

1368–1644
Successor:
Familia Cim

Nexus interni


Previous Page Next Page