Familia
Memoria
Ferdinandus Magellanus (Lusitane Fernão de Magalhães ; natus circa 1480; mortuus 27 Aprilis 1521) fuit explorator Lusitanus. Sabrosae ortus, in Portugallia septentrionali sitae, Carolum I Regem Hispaniae servivit, viam petendo ad occidentem usque ad "Insulas Condimentorum" (hodiernas Insulas Maluku in Indonesia sitas).
Expeditio Magellanica annorum 1519–1522 fuit prima expeditio quae ab Oceano Atlantico in Pacificum navigavit (a Magellano Mare Pacificum appellatum; effecta est transitus per Fretum Magellani), et prima quae omnem transivit Pacificum. Expeditio primam Telluris circumnavigationem complevit, quamquam Magellanus ipse totam navigationem non confecit, interfectus in litore insulae Mactan per Proelium Mactan in Philippinis.
Nomen Magellani commemorant Spheniscus magellanicus familiae Spheniscidarum, quem ipse primus Europaeorum observavit,[1] et Nebulae Magellanicae, nunc galaxias nanas esse intellectae.
Asteroides 4055 Magellan in eius honorem nominatus est.