Ferula narcissiaca[1] est extensor telescopicus, plerumque monopus quo homo photographemata selfie facere potest, smartphone vel machinam photographicam praeter usitatum bracchii ambitum manu tenens.[2] Ferula plene extendi potest, manubrio in alio fine et confibula aptabili? in alio, ut rem stabiliat.[3] Nonnullis ferulis sunt moderatores remoti aut Bluetooth, qui sinunt ut utentes tempus picturae faciendae decernant,[4] et exemplaria speculis post viewscreen praedita.[5] Contra monopodum? quod machinam photographicam in solo stabilit, bracchium ferulae narcissiacae crassissimum et fortissimum in fine machinam adversum est, ut comprehensionem et aequilibrium melius praebeat.[6] Salutis causa, multa loca commercii ferulas narcissiacas interdicunt, inter quae omnes Disney Parks et Universal Studios Orlando et Ruscisilvae.[7]