Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Fictio scientifica

Incursio alienorum in The War of the Worlds, mythistoria Wellsiana (1897), depingitur.

Fictio scientifica[1] est mythistoriarum imaginariarum genus, quod scientiae artisque ingeniariae in societate humana vim et effectum tractat. Saepissime de fabulis commenticiis res futuras narrantibus agitur.

Adumbratio ab Aubrey Beardsley pro Vera Historia Luciani Samosatensis facta.

Iam dudum eiusmodi litterae sunt, sed in saeculo 19 et 20 plurimae eiusmodi fabulae scribebantur. Forsitan id illis saeculis fiebat quia multae res technicae inveniebantur quae antea ignotae erant. Quamobrem tempora rapide mutabantur. Litterae ea causa etiam utopicae nominantur quia Thomas Morus librum celebrum de insula sive re publica commenticia scripsit, qui liber denique "Utopia" inscriptus est. Quod verbum Latino sermone "Nusquamia" dicat.

Plurima genera litterarum de rebus futuris sunt:

Exploratio spatii mense Augusto 1958 in Imagination, magazina fictionis scientificae, praedicta est.
  • Plures scriptores scientia contemporanea utuntur, ut credibiliter de rebus futuris narrent. Hae litterae sermone Anglico science fiction, sermone Latino forsitan "commenticia scientia futurorum" vel "cosmica fictaque ars" vel similiter appellari possunt. Exempli gratia Isaac Asimov, Georgius Orwell, Raimundus Bradbury aut Tanith Lee fuerunt celebres scriptores eius generis.
  • Alii phantasia utuntur ut lectores historiis prorsus inventis delectent.
Engraving showing a naked man awaking on the floor and another man fleeing in horror. A skull and a book are next to the naked man and a window, with the moon shining through it, is in the background
Adumbratio a Theodoro von Holst pro editio Frankenstein Mariae Shelley (1831)[2]
  1. Christiani Helfer Lexicon auxiliare; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018) Vel scientia fabularis (Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009), scientia ficticia (Ephemeris 1.VIII.2008), commenticia scientia futurorum (Vilborg, ibidem; Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici ciencia apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 219. ISBN 9789509771345 [PDF]), commenticia rerum futurarum scientia (del Col).
  2. Max Browne, "Holst, Theodor Richard Edward von (1810–1844)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis

Previous Page Next Page