Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Fons Urdae

Nornae. Pictura a Carolo Ehrenberg anno 1901 facta.
Folium murale Urd, magazinae muliebris Norvegicae, ab Andrea Bloch et Olavo Krohn factum.
Tres Nornae ad Urðarbrunnr commorantes. Pictura a Laurentio Frølich anno 1895 facta.

Fons Urdae[1] (lingua Nordica antiqua Urðarbrunnr, aut ad wyrd, Germanicam fati notionem, aut ad Nornam Urðr appellatam attingens[2]) est puteus in mythologia Nordica inventus, quem attestantur Edda Poetica, congeries saeculo tertio decimo compilata ex prioribus fontibus a maioribus traditis, et Edda Prosaica, a Snorrone Sturlaeo saeculo tertio decimo scripta. Apud ambos fontes, puteus sub Yggdrasil, arbore telluris, iacet, cum trinione nornarum (Urðr, Verðandi, Skuld) consociatus. Edda Prosaica dicit Urðarbrunnr esse unum ex tribus puteis sub tribus radicibus Yggdrasil exstantibus, qui tris terras remotas attingunt; quarum alii sunt Hvergelmir, sub radice in Niflheim situs, et Mímisbrunnr, sub radice prope domum pruinae (jötnar) situs. Doctrina academica et coniecturiae ad puteum pertinent.

  1. Sveinbjörn Egilsson, Lexicon poëticum antiquae linguae septentrionalis (Hafniae: Typis J. D. Qvist et comp., 1860), p. 837, s.v. "urðr".
  2. Simek 2007:342.

Previous Page Next Page






Urðarbrunnr Catalan Urdina studna Czech Urds brønd Danish Urdbrunnen German Urðarbrunnr English Puto de Urd EO Pozo de Urd Spanish Urden putzua EU Puits d'Urd French Urðarbrunnr GL

Responsive image

Responsive image