Fontes Coloratenses[1] (Anglice Colorado Springs) sunt municipalitas se regnans quae per aream est maxima urbs in Colorato et sedes municipalitasque frequentissima comitatus El Paso. Quae urbium cuius civitatis per numerum incolarum est secunda post Denverium, scilicet 609 096 anno 2007. Urbs prope Pikes Peak, culmen notissimum, ad radicem Montium Saxosorum australium iacet.
Hic Universitas Coloratensis apud Fontes Coloratenses condita, duo quoque castra exercitus nationalis sita sunt.