Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Galli (sacerdotes)

Vide etiam paginam discretivam: Galli (discretiva).
Archigallus Cybelae (laeva parte) vel Attidi (dextra) sacrificans. Museum Ostiense.

Galli[1] (Graece: Γάλλοι) fuerunt sacerdotes sacris Magnae Matris Cybelae Romae et in imperio Romano dediti. Eunuchi voluntarii erant et ex Asia cum dea sua anno 204 a.C.n. Romam venerant: nam civibus Romanis sacerdotes huius deae fieri diu non licuit. Dux eorum archigallus dicebatur. Ut in sacris extrinsecus Romam adlatis fieri solebat, galli sub potestate et custodia collegii Xvirum (XVvirum ex aetate Sullana) sacris faciundis positi erant. In Asia vero et in Graecia greges Gallorum imaginem deae in asino circumferentes per urbes vagabantur atque vitam mendicabant.[2]

  1. "Galli" - apud: Vollmer, Wilhelm: Wörterbuch der Mythologie (Stutgardiae: 1874), 211.
  2. Phaedrus IV,1. Martialis XIV,204. Tibullus I,4,67-70. Apuleius libro nono Metamorphoseon.

Previous Page Next Page






غالوس Arabic جالى ARZ Гали Bulgarian Gallus (sacerdot) Catalan Galloi German Γάλλοι (ιερείς) Greek Galli English Galloj (pastroj) EO Galo (sacerdote) Spanish گالیوس FA

Responsive image

Responsive image