Gestio
Populus
Commemoratio
Gambia[1] est civitas sui iuris in Africa Occidentali sita, a Senegalia circumdata, brevi Atlantici litoris lacinia in Occidentali limite excepta. Quae est minima civitas in Africa continentali.
Civitas iuxta ambo fluminis Gambiae[2] latera sita est, e quo civitas nomen accipit et quod mediam per civitatem in Oceanum Atlanticum fluit. Civitas 11 295 km² lata est cum 1,7 millionibus incolarum. Caput est urbs Baniul[3] (Anglice Banjul), sed maximae urbes Serecunda (Anglice Serekunda) et Bricama (Anglice Brikama) sunt.
Gambia historicas radices cum aliis Occidentalibus Africis civitatibus in servitutis commercio condividit, quod fuit primus factor decretorius ut capta servataque est colonia apud flumen Gambiam, primum a Lusis dein a Britannis recta. Die 18 Februarii 1965, civitas libertatem a Britanniarum Regno adepta est et se Consortioni Populorum iunxit. Primo Elizabeth II caput civitatis erat. Anno autem 1970 res publica condita est. Libertate obtenta, Gambia politica stabilitate fructa est, praeter brevem dictaturae militaris brevi tempore anno 1994.
Propter fertilem terram, in oeconomia excellunt agricultura, piscatio, et periegesis. Circiter tertia pars incolarum vivunt sub internationali paupertatis limine 1,25 dollariorum Civitatum Foederatarum per diem.