Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Gehon

Vide etiam paginam fere homonymam: Fons Gihon.

Gehon sive Gihon (Hebraice גִּיחוֺן) in mythologia Iudaica fuit unum e quattuor fluminibus a Paradiso in Eden ortis. Quae flumina liber Genesis sic describit: "Fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita. Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum; et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis soham. Et nomen fluvio secundo Gehon: ipse est qui circuit omnem terram Cus. Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates."[1] Haec flumina rursus in libro Ecclesiastico memorantur: "Lex, quae implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum, quae adimplet quasi Euphrates sensum et quasi Iordanis in tempore messis, quae redundavit disciplina sicut Nilus et assistens quasi Ge[h]on in die vindemiae."[2]

Idem nomen habet fons quae sub muro Hierosolymorum iacet. Commentatores Biblici Hebraici flumen idem atque fontem esse censent.

  1. Genesis 2.10-14 (versio "Nova Vulgata" emendata); cf. versionem Vulgatam et Novam Vulgatam
  2. Ecclesiasticus 24.35-37 (versio Nova Vulgata)

Previous Page Next Page






جيحون (توراة) Arabic Гіхон BE Гихон Bulgarian Gihon German Gihon English Gihón Spanish Gihon French גיחון (נהר מקראי) HE Գիհոն HY Gihon ID

Responsive image

Responsive image