Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Gens Iulia

Gens Iulia sive Iulii fuerunt gens patricia historiae Romanae, quae Albae Longae orta est. Nomen ab Iulo deductum est, qui in mythologia Romana filius est Aeneae nec non conditor primusque rex Albae Longae, unde Roma oriunda erat. Per Aeneam, filium Veneris, Iulii se origine divina natos esse crediderunt. Imprimis Gaius Iulius Caesar hanc originem et regiam et divinam elocutus est, ut apud Suetonium videri potest, ubi Caesar in oratione funebri pro amita Iulia habita dicit:

Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater; a Venere Iulii, cuius gentis familia est nostra. est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.[1]

  1. Suetonius, Vita Divi Iulii 6.

Previous Page Next Page






يولييون Arabic Юліі BE Юлии Bulgarian Gens Júlia Catalan Julier German Julia gens English Julia (gens) EO Gens Julia Spanish Juliar leinua EU خاندان جولیا FA

Responsive image

Responsive image