Our website is made possible by displaying online advertisements to our visitors.
Please consider supporting us by disabling your ad blocker.

Responsive image


Georgica


Pastor cum gregibus e libro manu scripto saec. IV vel V Georgicon: "Vergilius Romanus" (Vat. Lat. 3867) f. 44v
Pastor e libro manu scripto saec. IV vel V Georgicon: "Vergilius Romanus" (Vat. Lat. 3867) f. 45r

Georgica sunt carmen didacticum de agricolarum vita hexametris scriptum a P. Vergilio Marone editumque anno 29 a.C.n. in quattuor libris quorum quisque partem laboris trahit, scilicet proposito argumento in poematis prooemio, primus agros, alter arbores vitisque (continens etiam illas clarissimas laudes Italiae[1]), tertius animalia, quartus habendarum apium cultum. Quod opus Vergilii inter primum Bucolica, interest et ultimum, epicum Aeneidem, cuius rationem quidem in tertii libri prooemio poeta iniecit hisce versibus: mox tamen ardentis accingar dicere pugnas / Caesaris et nomen fama tot ferre per annos (3.46-47). Maecenati, cuius sub patrocinio Vergilius tunc erat, Georgica dedicata sunt.

  1. Vergilius, Georgica 2.136-176

Previous Page Next Page






زراعيات Arabic Xórxiques AST Георгики Bulgarian Geòrgiques Catalan Georgica (Zpěvy rolnické) Czech Georgica German Γεωργικά Greek Georgics English Georgiko EO Geórgicas Spanish

Responsive image

Responsive image