Gluon (-onis, n.)[1] in physica particularum appellatur boson qui vim fortem mediatur. Qua vi quarca intra mesones et hadrones concluduntur et hadrones quoque in se attrahuntur.
In summa, sunt octo genera gluonum quae in experimentis inveniuntur. Gluonibus est massa nulla (quamquam certi auctores ponunt ei massa paucorum MeV esse), onus electricum nullum, et volubilitas quantica 1. Attamen, omnis gluon habet onus coloris (ruber, viridis, caeruleus aut anti-ruber, anti-viridis, anti-caeruleus), et sola novem genera gluonum obtinentur propter regulam qua colores miscentur ut color albus necessario producatur. Nonum genus solum numquam invenitur.