Gothi sive Got(h)ones (Gothice 𐌲𐌿𐍄𐌰𐌽𐍃 – Gutans) erant gens Germanica. Ut gens illa tunc interierit, tamen saeculo VIII magni momenti Europae erat.
Gothi [1] sive Gotones [2] bellis in Romanis gestis infamia ita aspergebantur ut etiam multis saeculis post Italici res quas barbaras vel feroces esse putabant gothicas declararent. Ita factum est ut Italus Georgius Vasari aevi renascentis antiquitatis architecturam medii aevi gothicam scilicet architecturam declararet. Etiam litterae medii aevi appellabantur gothicae ut a litteris antiquis discernerentur.
In incipientis saeculis nostrae aetatis Gothi putabantur originem esse populorum Europaeorum velut quandam "vaginam gentium" secundum illud Iordanis officinam gentium aut velut quandam vaginam nationum.[3]
Nonnullis aliis saeculis post Angli gothicas scilicet fabulas appellaverunt fabulas quae de rebus sinistris, arcanis, obscuris agebant.
Item nostra aetate musica gothica popularis genus musicae popularis est, quod subobscurum habitum praebet. Etiam modus vivendi gothicus appellatur quo iuvenes subobscurum vel tristem habitum prae se gerunt.